- IBERUS
- I.IBERUSfluv. Hisp. nobilissimus, navigabili commericio dives; ab Iberia urbe, totius Europae olim praestantissima, quae hodie censetur Elix esse, dictus. Oritur in Castella vet. in conf. et ex montibus Asturiae, iuxta vicum Fuentibre. Baudr. Becmann. eum apud Cantabros, prope Aquilar del Campo ex binis fontibus, unde nomen Fontibre, quasi Fontes Iberi, oriri ait. Dein partem Bor. Castellae vet. rigat et Navarrae regnum, uti et urbes Calagurim et Tutelam: postea Aragoniam bifariam secans, iuxta Caesaraugustam labitur, recipitque Salonem, Cogedum, Galloecum, Mattinum, Secorum, aliosque fluv. Tandem per portem Occ. Cataloniae, paulo infra Dertosam urb. duobus ostiis, quae Ins. Alphaciam Alfaquens formant, mari Meditetr. excipitur. Supra Variam recipit Argam fluv. ideoque aliquot infra leuc. intrium capax est. Antiquissime dividebat Hisp. in citer. et ulter. sed postea Hisp. ulter. ad solam Baeticam restricta est. Eius ostia a fontibus distant 450. mill. pass. Plin. Dives Iberus Claud. dicitur, de Cons. Mall. et Theod. Carm. XVII. v. 53. rapidus Lucan. Civ. Bell. l. 4. v. 335. Ebro hodie incolis, Ebre Gallis, vocatur. Est et fluv. in Baetica, per Vandaliam fluens, inter Baetim et Anam, leuc. in ostia latus, quam hodie Rio Tinto et Azech vocant. Item fluv. Iberiae Asiaticae Plin. l. 3. c. 3. et l. 6. c. 10. ex Caucaso in Cyrum fluv. mai. defluens. Strabo l. 3. p. 151. 156. 158. et 161.II.IBERUSnobilis agitator apud Sil. Ital. Punic Bell. l. 16. v. 355. ubi de Ludis a Scipione in Africa celebratis,Cinyphio rector cocco radiabat Iberus.Quadriga eius Panchatis equi nomine insiguis fuit, de quo infra.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.